Epistola ad Philippenses*

Caput 3: Versus 10

Ad cognoscendum.Subdit commendationem fidei, per multa quae facit. Facit enim et in alia vita cognoscere Deum perfecte, qui hic creditur. Et habere resurrectionem, quae nostra resurrectio est virtus et efficacia resurrectionis Christi Et in hac vita habere societatem in patiendo: nisi enim per fidem, nemo tanta pateretur; et configurationem mortis, id est ut moriamur, sicut ipse, si opus est.
(* Traductions européennes)